monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 177
{LXIX} Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt. tertium est inter haec medium, set minus quam cetera efficax. optimum autem Creticum, nam et iucunde olet, proximum Zmyrnaeum durius, Heracleoticum ad potum utilius, quod onitin vocant.